- MARNA
- I.MARNAapud Ael. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 17. ô Marna. ô Iuppiter, ô Dii Immortales: Deus fuit Syrorum, cuius mentio apud Hieronym. quoque in Vita Serapionis, Glorificetur in Urbe gentilium nomen Domini et ingrediatur servus eius Gazam et Marnas corruat: Item Ep. ad Laetam et alibi. Eôdem nomine Gazaei Palaestini Iovem colebant. Stephanus in Ἐςθνικοῖς. Ἕνςθεν δὲ καὶ τὸ Κρηταίου Διὸς παῤ αὐτοῖς εἶναι ἓν καὶ καθ᾿ ἡμᾶς ἐκάλουν Μάρναν, ἑρμηνευόμενον Κρηταγενῆ τὰς παρςθένους γὰρ οὕτω Κρῆτες προσαγορεύουσι. Vide Marnan.II.MARNAnobile olim castrum Galliae, in pagoLaudunensiad Saram fluv. Vulgo Marle. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.